monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 419

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 419
additi sunt alii duo modi, qui per argumentum istorum duorum fieri possunt, non tamen per disiunctionem, sed per negationem. est ergo sextus modus, in quo demonstratur non posse simul et hoc esse et illud. assumitur per unius confirmationem, concluditur per alterius infirmationem: 'non est <et> sanus et imbecillis; sanus est autem, non igitur imbecillis'. septimus modus proponitur sic <ut sextus>, et in eo assumitur ut in quinto, atque ita concluditur.